라틴어 문장 검색

] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:4)
quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:4)
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:6)
Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:7)
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:3)
Quod si aliter est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore vi praeditum quam deus, quale id cumque est, sive inanima natura sive necessitas vi magna incitata haec pulcherrima opera efficiens quae videmus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:4)
Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:2)
rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:5)
Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:4)
Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine iudicio vel morbo in omnes vel repentino quodam quasi vento impetu animi incitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:3)
Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:1)
Quis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:1)
Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION