라틴어 문장 검색

Cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:2)
Nam medicus vel commoda vel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegroto τά τε παρεόντα καὶ τὰ προγεγονότα καὶ τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, id est Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura sequentur quod congruit divina­tionibus quae sciunt — τά τ’ ἔοντα τά τ’ ἐσσόμενα πρό τ’ ἐόντα.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:3)
Aut Mucio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 8:3)
Nomenculatori suo, de cuius oblivione querebatur, dicenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 15:1)
multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:2)
EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 8:1)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:2)
sed tanta oblivio mentes Cepit, in externos corrupto milite mores, Ut duce sub famulo iussuque satellitis irent, Quos erat indignum Phario parere tyranno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:60)
nam memoriae oblivio contraria est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 20310)
dicimus autem et nomen mihi est Cicero, ut Hecyra est huic nomen fabulae, et Ciceronis, ut Sallustius cui nomen oblivionis condiderant, et Ciceroni, ut cui Remulo cognomen erat, et Ciceronem, ut Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 26716)
aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6033)
erant enim inter cetera carminis verba haec eique populo civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2446)
prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, [diversa signa dat] quia scit, timoris comitem esse oblivionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7135)
virumque videtur excusasse oblivionem suam et culpam ad deos rettulisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7443)

SEARCH

MENU NAVIGATION