라틴어 문장 검색

Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:3)
fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:2)
quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 493:2)
Hannibal, postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 524:1)
ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:1)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha7)
veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 80:1)
eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro non dicto habendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 289:1)
ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 510:1)
omnia, velut forte congregata turba, vasta ac temeraria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 615:2)
minimum iacturae fuit quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 5:2)
itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 202:1)
cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum adventare fama erat, Poenis coniunxisset, dux cautus et providens Scipio victus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obviam iret et, quocumque occurrisset loco, proelium consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 494:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION