라틴어 문장 검색

Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia!
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:3)
Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:35)
"Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:36)
Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 16:1)
increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 17:3)
sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 7:2)
Recessere igitur increpantes et - tanta erat capiendae urbis fiducia - consulentes, si quid ad uxores suas mandarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:1)
Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 5:2)
Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 43:2)
Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare hortari increpare, per totum denique agmen oculis manibus clamore volitare.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 82:2)
desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:20)
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:2)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
' iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:16)
quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION