라틴어 문장 검색

Semianimes alii vastum subiere profundum, Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:38)
Brachia nec licuit vasto iactare profundo, Sed clauso periere mari.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:14)
Discessit medium tam vastos pectus ad ictus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:16)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
iam flumina cuncta Condidit una palus, vastaque voragine mersit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:59)
vastos obliquent flumina fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:71)
Illic, bellaci confisus gente Curictum, Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto, Clauditur extrema residens Antonius ora, Cautus ab incursu belli, si sola recedat, Expugnat quae tuta, fames.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:3)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
neque enim impetus illis Incursusque fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:28)
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem, ventosque loquaces Exhalare solum, sacris se condidit antris, Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:5)
Sic tempore longo Immotos tripodas vastaeque silentia rupis Appius Hesperii scrutator ad ultima fati Sollicitat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:24)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
tunc moestus vastis ululatus in antris, Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:55)
solusque quietem Euboici vasta lateris convalle tenebis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION