라틴어 문장 검색

cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:1)
Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:4)
ergo indifferens non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:6)
ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:2)
In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi.
(세네카, 행복론, Liber V 61:5)
" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est;
(세네카, 행복론, Liber V 68:6)
apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ;
(세네카, 행복론, Liber V 68:7)
Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:1)
Elige itaque, utrum exemplum putes probabilius.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:1)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est - misceri enim ista inter se et conseri debent - , sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 35:1)
Quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:1)
- donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit eum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 121:3)
Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION