라틴어 문장 검색

At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:7)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:6)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:13)
Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:19)
cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi tantum est una atque individua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus, ut vel tria vel multa dicere possumus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque individua sit, singulae personae sive omnes simul, hoc est unaquaeque trium personarum, sive ipsa, ut dictum est, Trinitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:2)
Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION