라틴어 문장 검색

tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:1)
Est enim inter scriptores de numero annorum controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:2)
addebat etiam idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:1)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
nec enim erat indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:2)
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:1)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장1)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:3)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)
nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:2)
addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION