라틴어 문장 검색

sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:2)
unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:2)
Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:1)
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 1:2)
Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 1:1)
in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:4)
delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)
"Dareus aliquid ex hac indole hausisset!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 30:5)
Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuvenes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 16:1)
Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 26:1)
Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 31:2)
"Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur !"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:10)
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 2:1)
inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION