라틴어 문장 검색

ex quo efficitur honestate una vitam contineri beatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 44:4)
atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:3)
ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:7)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia, quae sine ea sint, longe [et] retro ponenda censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:2)
, inprimis 427 48 434 23 443 11444 7 - libri de honesto 413 12 honestas (re non discernitur ab honesto, Fischer p. 10) legitur inpr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.98)
honestatem expetere sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.100)
Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
Nam quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:2)
Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:1)
Quod si illi nullam vicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen vel ingenio hominis pulcherrimo et maxime et in summa severitate dulcissimo, vel honestate materiae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:1)
tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximum libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 851)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae integrum probum industrium atque inter ista reverentissimum mei expertus, voto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 A1)

SEARCH

MENU NAVIGATION