라틴어 문장 검색

"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
non secus ingentique viro magnoque gravatus temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet, ipse sedens telis pariterque ministrat habenis Delius, ipse docet iactus adversaque flectit spicula fortunamque hastis venientibus aufert, sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha Action, caesoque infamis fratre Polites, conatusque toris vittatam attingere Manto Lampus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권359)
omnibus in terris scelus hoc omnique sub aevo viderit una dies, monstrumque infame futuris excidat, et soli memorent haec proelia reges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권312)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames ut prodigas quoque suggillatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:2)
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 425)
quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 500:2)
coloniam fidam, propinquam infamem fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 119:2)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 604:1)
consenserant autem ut multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:2)
dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos,metu suo quemque, oboedientes fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:3)
illud pervelim - nec omnes auctores sunt - proditum falso esse, venenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 256:3)
eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:1)
iam Romae etiam sua infamis clades erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION