라틴어 문장 검색

Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 248:4)
pecudesque locutae infandum aut infanda verba protulerunt, aut hoc ipsum infandum fuit, quod sunt contra naturam locutae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4782)
quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, dic, inquit ei quem primum sententiam rogabat, quid censes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 344:1)
Etenim si C. Mancinum, nobilissimum atque optimum virum atque consularem, cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis, iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, quam possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure consisteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 181:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION