라틴어 문장 검색

quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 326:1)
illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 9:1)
quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:2)
huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:1)
aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 110:3)
propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:2)
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:7)
Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 14:4)
Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:2)
aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 3:8)
Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:1)
Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:3)
"Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:5)
sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION