라틴어 문장 검색

Qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:5)
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:4)
Parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt, turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:3)
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:9)
" Deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet tacito venerantur murmure numen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:25)
Passis Medea capillis bacchantum ritu, flagrantes circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra tingit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:8)
Interea validum posito medicamen aeno fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:9)
nec fit corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:5)
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:8)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)
Aestus erat mediusque dies, solisque vapore concava litorei fervebant bracchia cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:1)
Adscendunt illuc stratosque in litore tauros cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine villos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 46:7)
tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:7)
Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula, oppositumque petens contra Zancleia saxa Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 7:1)
quantis increscunt aequora ventis, erutaque ex imis fervet harena fretis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION