라틴어 문장 검색

Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:1)
et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:9)
namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:6)
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
sunt auri pondera facti Infectique mihi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:4)
— Gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:2)
Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:4)
Plurimum autem aquarum talium influere Ponto, et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Salustius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:1)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
Mysiaque, et gelido tellus perfusa Cayco Idalis, et nimium glebis exilis Arisbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:14)
Perfudit membra liquore Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:18)
Ipse sub aurorae primos excedere motus Signa iubet castris, multum frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper Punica bella dolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:10)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu Descendens totos perfudit lumine colles, Non temere immissus campis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION