라틴어 문장 검색

postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia atque indignitate animi exasperati sunt ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 336:1)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret et incendio alieni iudicii quo L. Scipio damnatus erat conflagraret, eo infensioribus in se quam in iudicibus quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 65:1)
dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 397:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 558:1)
nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 128:1)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
infensum ignem id est ipsa infensa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6411)
Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:7)
cornuque infensa tetendit 'cornu' accusativus singularis est, ac si diceret 'arcumque infensa tetendit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8591)

SEARCH

MENU NAVIGATION