라틴어 문장 검색

Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum advocatis reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:4)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)
Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:2)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella Centimanumque Gyen - et satis oris erat - Cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo Ardua devexum Pelion Ossa tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 16)
Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis Iactura socii sanguinis ulta virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1415)
Non erit hic nobis infitiandus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1718)
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas Turpis et Iliacis infitianda focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 643)
cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:123)
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:190)
coniugis admissum violataque iura marita est barbara per natos Phasias ulta suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 38:2)
inde Thyestiaden animo thalamoque recepit, et male peccantem Tyndaris ulta virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 43:4)
concubitu prior est infitianda venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 44:6)
nec tamen infitior, si possint nostra coire vulnera, praeceptis posse coire tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 338)
utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno nempe salutaris, quam prius, ore minus, nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, hortator studii causaque faxque mei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 713)

SEARCH

MENU NAVIGATION