라틴어 문장 검색

In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,ira truces inimicitias et funebre bellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1926)
Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:5)
Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:4)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:1)
nam genus humanum, defessum vi colere aevom, ex inimicitiis languebat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:5)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 19:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Homerus Ἕριν, hoc est contentionem, a parvo dixit incipere, et postea in incrementum ad caelum usque subcrescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:3)
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, Protinus ingentes sunt inimicitiae, Meque potes stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L1)
statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3178)
qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8110)
famulvmne parentis fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior circa rogum occisi incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 952)

SEARCH

MENU NAVIGATION