라틴어 문장 검색

"comites tribus ordine deni, horrendum Aoniis et contra stantibus agmen, ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, longaevique ducis gremio commendat honorem frontis, et oblatam Polynicis munere grato loricam galeamque subit, ferus Actora magno ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem ire dolo superosque sequi, permutat Agylleus arma trucis Nomii:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권105)
nec certa facultas noscere, quem miseri vitent calcentve cruorem, at quibus est inlaesa domus vacuique doloris, aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant immittuntque faces, aut - quae post bella facultas 3 - quaerunt, dispersus iaceat quo pulvere Tydeus, an rapti pateat specus auguris, aut ubi divum hostis, an aetheriae vivant per membra favillae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권15)
"urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae, et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras, sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu, qua stipata manu, iuxta tua limina primum Oedipodis magni venio nurus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권122)
Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 2:1)
tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit, ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 99)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3109)
gremio fovet sustinet, ut et fotum gremio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7181)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION