라틴어 문장 검색

Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:1)
Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:4)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam - ab homine me tantum dicere putas ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:1)
iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:6)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:7)
Per ego auspicatos regii thalami toros, per spes futuras perque regnorum status, Fortuna varia dubia quos agitat vice, precor, brevem largire fugienti moram, dum extrema natis mater infigo oscula, fortasse moriens.
(세네카, 메데아 5:17)
Etsi repugnat precibus infixus timor, unus parando dabitur exilio dies.
(세네카, 메데아 5:22)
utrumne pectori infigam meo telum an patenti conditum iugulo inprimam?
(세네카, 오이디푸스 13:46)
quid famem infixam intimis agitas medullis?
(세네카, Thyestes 100:1)
at tibi saepe novo deduxi carmina versu, osculaque innixus pressa dedi gradibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1616)
tandem haurire parat demissis flumina palmis innixus dextro plena trahens umero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2018)

SEARCH

MENU NAVIGATION