라틴어 문장 검색

si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:7)
" Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:2)
Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:5)
Num quid tam turbidum fieri potest quam forum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:1)
Res est inquieta felicitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:4)
Interdum quies inquieta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:5)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Nullum tormentum sentit supina , inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit quatere se, quam in pedes constitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:3)
Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:2)
Numquam autem inordinatum est bonum aut turbidum, " Quid ergo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:3)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION