라틴어 문장 검색

iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 525:1)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
Alco insciis Saguntinis precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 121:1)
si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 176:1)
cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset, in Apuliam castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 310:1)
eo die quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 314:2)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
cellas refregit omnis intus reclusitque armarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 49)
Sic, quia foris ambulatis, natus nemo in aedibus servat, neque qui recludat neque quis respondeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 235)
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 410)
Si pultem, non recludet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 452)
ecquis hoc recludit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3156)
recludit ad opinionem somni recludere videtur, ut aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3581)

SEARCH

MENU NAVIGATION