라틴어 문장 검색

Nos alia maior naufragos pestis vocat, est humilis, unda, scrupeis mendax vadis, ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit fallax Caphereus;
(세네카, 아가멤논 10:62)
refugit digitosque per ipsos fallax adsiduo dilabitur alea furto.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:3)
sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 15:3)
fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus.
(세네카, 행복론, Liber IV 162:2)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria !
(세네카, 행복론, Liber V 122:5)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:5)
Tollenda ex animo suspicio et coniectura, fallacissima irritamenta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:3)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi.
(세네카, De Providentia, book 1 68:4)
quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.23)
me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:34)
pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli!
(세네카, Hercules Oetaeus 14:45)
igne fallaci nociturus Argis Nauplius praeceps cadet in profundum, coniugis fatum redimens Pheraei uxor impendes animam marito, ipse qui praedam spoliumque iussit aureum prima revehi carina, arsit accenso Pelias aeno.
(세네카, 메데아 10:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION