라틴어 문장 검색

Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent.
(카이사르, 아프리카 전기 51:2)
Caesar +in munitionibus ceterisque+ quae ad oppidum opus fuerunt aggerem vineasque agere instituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 7:2)
Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati… missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:9)
Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)
opere circummunire instituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:13)
Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:3)
Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:2)
Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim telorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circumvenirentur et discessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:7)
His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:8)
Equitum autem Romanorum dilectum instituit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:7)
ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:7)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:10)
Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION