라틴어 문장 검색

quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 651:1)
commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 332:1)
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:1)
inde colles insurgunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 51:4)
permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 163:1)
non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:3)
dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 476:1)
is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:4)
) Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 254)
similiter in navibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti videntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장6)
et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장7)
torpent infractae antea infractae, nunc tamen torpent, ut Turnus ut infractos adverso Marte Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4971)
infracta valde fracta, ut Turnus ut infractos adverso Marte Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7841)
turnus ut infractos postquam Turnus bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION