라틴어 문장 검색

Apud nos vero si esset praesto quispiam qui de facto naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inventio causarum et scientiarum omnium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:6)
Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:1)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
quod plurima in historia nostra captui vulgari, aut etiam cuivis intellectui (rebus praesentibus assuefacto), videbuntur curiosae cujusdam et inutilis subtilitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:2)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:8)
et intellectum non contemnimus, sed regimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:5)
posteriori, inventio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:5)
et inventio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:6)
Formae inventio habetur pro desperata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:7)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:9)
Atque hoc ipsum idem est cum inventione formae verae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:3)
At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION