라틴어 문장 검색

Deinde, si qua labant, et ex facili removeri possunt, ad id facto colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:5)
ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 2:6)
neque in suun cum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:3)
Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 5:1)
Siquidem humerus fractus non sic, ut membrum aliud, intenditur):
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione., ZZZ3)
quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro, eosque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:4)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:5)
in his vero neque intendi nervos, neque ossa tractari, satis expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:6)
Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur, intenditurque;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:6)
simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:2)
Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 1:6)
Super mensam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIX De digitis luxatis. 1:4)
Tentandum igitur est, et, si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 5:3)
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:1)
In his casibus intendi nervi rationibus iisdem, quas in femore retuli, possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION