라틴어 문장 검색

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1081)
4. Redditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptive more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.
(단테 알리기에리, Epistolae 14:1)
nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, vel etiam infirmari;
(단테 알리기에리, Epistolae 38:4)
Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis veridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima vestri parte seu nece seu captivitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:4)
5. Estne ista revocatio gratiosa qua Dantes Alagherii revocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium ?
(단테 알리기에리, Epistolae 87:1)
Absit a viro predicante iustitiam ut perpessus iniurias, iniuriam inferentibus, velut benemerentibus, pecuniam suam solvat!
(단테 알리기에리, Epistolae 87:5)
Per hoc bellum decretorium, quod coloniis mediis tranquillitati salutique fuit, Washingtonius multas difficultates perpessus est quibus valetudo imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.18)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Exercitus mala multa perpessus, fomitis vis exigua;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.64)
Ex parte Anglica, trecenti fere interiere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.53)
Mala multa perpessus, plusque parte tertia militum morbo et desertione attrita, tribunus Arnoldius ad partes Canadae habitatas, sex hebdomadarum itinere confecto, tandem pervenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.36)
Ab exercitu utroque mala perpessa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.1)
DUM haec gerebantur, mala plurima exercitus uterque perpessus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.7)
" At Washingtonius, qui infortunia malaque plurima, quae exercitus Americanus, mira cum patientia, diu perpessus fuerat, probe sciebat, praefectorum istorum consilio temerario vehementissime fuit commotus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.21)
Eo praesente, pericula multa, et mala, quae saepenumero perpessi, inter semetipsos recensebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION