라틴어 문장 검색

Siquidem, ut supra docuimus, unanimo omnium consensu firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet, neque aliquis regno eorum annus adnotari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.4)
Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:12)
Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:1)
in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:18)
non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:1)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 444:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION