라틴어 문장 검색

effusi carcere currus usurpative pro carceribus, qui ab arcendo dicti sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1041)
'lea' namque usurpatum est, quia in 'o' exeuntia masculina feminina ex se non faciunt, ut 'fullo' 'latro' 'leo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2454)
et quidam accusant, quod, cum sit Epicureus, alienam sectam usurpare videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2192)
"ut improbe, usurpo victoriam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:3)
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:6)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)
quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 36:2)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장8)
Alter eos, qui nos omnis[, qui populum Romanum] vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen extinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in inprobos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:3)
tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)
quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION