라틴어 문장 검색

Et quia ut dixit Ihesus Syrac dixit, "In omnibus bonis duplitia mala invenies,"prudenter et cum deliberato consilio in initia pertractabis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 74:6)
At vero cum quis agrum fodiens propter agriculturam thesaurum invenit, et haec inventio fortuita dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:18)
Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies, " ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis mgis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibusrebus insunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:5)
Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 185:2)
Etiam illuc misi, quo dicebatur abductus, ubi memoratus officialis inventus concedere presbytero quem miseram, noluit, ut eum saltem videret.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem8)
paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas uillas uetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum uasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inuenta est conscripta litteris uerbisque Graecis hac sententia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:2)
nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5923)
dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3902)
non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi patris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam litterarum et numerorum dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 57711)
T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubitaturum esse emere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 1:2)
invenies, qui te nymphen Atlantida dicant teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권443)
multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:6)
immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:5)
si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:2)
Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION