라틴어 문장 검색

At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis verius assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:18)
octavam, distantiae proprioris aut longioris spirarum suarum ad invicem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:18)
Reliqui vero Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis, ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:8)
Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad invicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:4)
Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:3)
Sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem accuntur et excitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:18)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장29)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장54)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장56)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장71)
Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION