라틴어 문장 검색

cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent - quod nisi manente in provincia bello non decerneretur - eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 293:2)
sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 126:1)
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 281:1)
invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:1)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 342)
immerito tibi iratus fui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 329)
nimis tu quidem hercle immerito meo mi haec facis, quia mihi te expetivi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 271)
Quia pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 318)
tamen si faciat, minime irasci decet, neque id immerito eveniet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 117)
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION