라틴어 문장 검색

sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 2:2)
Et ne diutius lectoris desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 7:2)
Unde igitur illa tibi nota sunt, quae tam iocunde et comiter ad instituendam vitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et variae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 8:2)
Albinus inquit, nec enim ulla alia de re quam de doctis quaes­tionibus colloqui aut nobis aut his potest esse iocundius.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 17:1)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Causam vero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:1)
Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et varia operis sui parte servavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:2)
Decorem formae an dignitatem corporis, Animi virtutem an vocis iocundae sonum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:9)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Et quia versibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:2)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
Quod te per caeli iucundum lumen et auras Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Iniice, namque potes, portusque require Velinos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 12:1)
Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:4)
Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION