라틴어 문장 검색

Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
Ubi vero haec tria conveniunt, ut tam videlicet potentia quam sapientia, quam bona voluntate sit perfectus, nil boni est quod ejus plenitudini desit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:3)
Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:7)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Nunquid inane verbum non protulit, si opus verbo non fuerit, praesertim cum sola voluntas sufficeret, nec ad haec aliquis esset, qui audito verbo instrueretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:14)
Nolebat immundos terrenis cupiditatibus animos se in divina conari, quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas, nonnisi in unius vim ac summi Dei voluntate esse credebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:26)
Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:9)
Ea autem quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitati ejus ad salutem nostram voluntas est. Idem in XI:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:11)
et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:12)
Neque enim more Pythagorico quidquid respondebam rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctor ita, sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere, quam judicem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:25)
Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:17)
Voluntas et potentia Dei Deus est. De incommutabilitate autem atque invariabilitate divinae substantiae, de qua ipsemet per prophetam loquitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:19)
nec tanquam temerarii judices arguatis, cum talia fides verba protulerit, quorum intelligentia vestris incognita sit disciplinis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:3)
quorum quidem voluntatem tam impotentia ipsorum quam inscientia irrationabilem facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION