라틴어 문장 검색

Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut indicat cognomentum).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 5:1)
Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:2)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:1)
superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones eisdem rexere temporibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 6:3)
Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:3)
Atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares, et numero praeminentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 18:2)
Iulianus Caesar Gallorum commodis consulit, et ubique ab omnibus ius servandum curat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장1)
Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 5:1)
Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 11:1)
Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 6:1)
Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 3:1)
Constantiani quidem, pars iure, pars inuria damnantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장1)
Hi omnes in unum, principem ipsum, et praefectos praetorio, graculorum more strepentes, interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes, quae dedisse se iure vel secus plurimis affirmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 2:1)
Iulianus Constantinopoli saepe ius dicit in curia, et dum ibi Thraciarum res ordinat, variis exterarum gentium legationibus aditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION