라틴어 문장 검색

Tandem, cognita et inventa ipsius pura devotione et animi intentione, fide utrinque confoederatis, decretum est [0691B] primum ex consilio regis et suorum principum regem Jerusalem remancre;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:6)
Descendentes itaque sicut decretum erat, portas intraverunt auxilio et consensu ammiraldi, moenia apprehendentes, cives regis ditioni subjicientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:8)
Venit et Martinus comes Laodiceae, quam Tankradus, ejectis et expugnatis militibus imperatoris Graecorum, suo juri mancipaverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:16)
regnumque et imperium ex haereditario jure antecessorum potenter et gloriose retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:2)
Universis vero admonitis, ac voluntariis ad hanc obsidionem inventis, dies statuta est qua convenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia vallarent et coangustarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:2)
Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:4)
Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:11)
quatenus ex ejus consilio et decreto certius et sine lite coronandus posset constitui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:2)
decretum est communi consilio ut statim corpus exanime sepulturae traderetur, quod diu reservatum etiam fetidum diutius reservari, grave et inconveniens ab omnibus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:7)
Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:3)
Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:1)
Qui enim consilium suum in corde retinet, sui iuris est melius eligere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:9)
Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:4)
Et eciam quidam sapiens dixit, "Amici ius iurandum penam non habet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 78:12)
Nam ut ait Tullius DeSenectute, "Senectus honesta est, si se ipsa defendat, si ius suumretinet, si nemini mancipata est, si usque ad extremum spiritum dominaturin suos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION