라틴어 문장 검색

Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
Iuvat etiam panis cum papavere iniectus, vel cum rosa, cerussa spumave argenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장9)
saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장25)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장17)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장25)
Deinde delectationis causa, quantum iuvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장4)
Et haec quidem loco vel peiora vel mitiora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장32)
in vulnus inclinari iuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장55)
sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장145)
Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장178)
At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장191)
Intus ruptum oculum febricula iuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장15)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장6)
Si ista parum iuvant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitulla absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장159)

SEARCH

MENU NAVIGATION