라틴어 문장 검색

et, si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis, quae sint signorum in sede locatae (quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur), omnia iam cernes divina mente notata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 28:4)
iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus, atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:5)
et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:2)
hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem conspexit Marius, divini numinis augur, faustaque signa suae laudis reditusque notavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:5)
nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:2)
quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικο`σ sis in iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:10)
confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:1)
peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 26 2:1)
acute movebatur, genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 5:5)
quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in unciis firmissimum tenes vero lapsus est per errorem et suum et sicurae servi non obsignavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 10:2)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:3)
Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:22)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION