라틴어 문장 검색

Non in pessima ab optimis lapsus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 100:4)
aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:5)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 158:3)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
tumescunt venae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:5)
Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 42:2)
adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:2)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
Sonuere fluctus, tumuit insanum mare tacente vento;
(세네카, 메데아 12:15)
noxias lapsu vias
(세네카, Phoenissae 150:2)
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
(세네카, Thyestes 590:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION