라틴어 문장 검색

" hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 314)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, respiciens frustra rura Laremque suum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1027)
non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1113)
iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1222)
ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, languidus in pratis gramina carpit equus, miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares, sic igitur, tarda vires minuente senecta, me quoque donari iam rude tempus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 87)
Matri proxima busta tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1044)
has inter voces medias Cyllenius ardens eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes, ecce Gerasenos legio ruit effera porcos, et post multiplices busti sub rupe catenas, poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3135)
tunc patres sanctique multi conditorem praevium iam revertentem secuti tertio demum die carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae51)
Dis Manibus illic marmora secta lego, quacumque Latina vetustos custodit cineres densisque Salaria bustis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권127)
vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si cives congenitos concludat moenibus unis urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2212)
"dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2253)
his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates sub lare Pergameo servarent igne reposto, quam Priami genitor conductis moenia fabris extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas Pallas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2335)
"fuliginosi ture placantur lares, et respuuntur consecrata holuscula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1104)
"per huius alvi fida conceptacula, per hospitalem mense bis quino larem, si dulce nostri pectoris nectar tibi, si molle gremium, grata si crepundia, persiste et horum munerum auctorem adsere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1325)

SEARCH

MENU NAVIGATION