- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:10)
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:5)
Hic puer, et studio venandi lassus et aestu, procubuit faciemque loci fontemque secutus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:3)
Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:4)
fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine parvus Semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:15)
Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque calebat coniugis abrepti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:6)
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore, metaque erat longe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:10)
"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:1)
Inde ferens lassos adverso tramite passus cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:3)
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:2)
namque sequar, quamvis terraque marique longinquo referam lassus ab orbe pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 116)
lassus in extremis iaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 36)
forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)
unde petam lassis solacia rebus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 220)

SEARCH

MENU NAVIGATION