- 문장 검색

라틴어 문장 검색

pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velunt, aeto gramine sata strangulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 24:1)
aut signis quasi quibusdam, illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu aristas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 288:2)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:4)
Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Gramina.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:3)
famuli, attollite, refovete gelido latice.
(세네카, 아가멤논 14:4)
egit Threicium gregem, quem non Strymonii gramine fluminis Hebrive ripis pavit tyrannus:
(세네카, 아가멤논 15:10)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:34)
non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:31)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
sacrum laticem percussa dedi.
(세네카, 메데아 12:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION