라틴어 문장 검색

si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere vel cinere lavari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:3)
Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 5:2)
aut incolumis fidem legionum retinebo aut iugulatus paenitentiam adcelerabo.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장7)
quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장4)
Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 1:1)
in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장3)
Iulianus ad L. Vitellium perductus et verberibus foedatus in ore eius iugulatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장8)
quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae potiebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장2)
hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum castra moverentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 4:1)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
uerum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi raritate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:1)
eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:1)
'quid,' inquit, 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:3)
hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:3)
Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION