라틴어 문장 검색

quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 729:1)
Graccho daret expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 730:2)
postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum quos interfecisset comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 26:1)
si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 249:1)
et infelicitatem suam in liberis graviorem quod alter superesset censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 636:2)
nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:1)
haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme ut solet deterioribus erat, ad regem Macedonasque inclinata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 313:1)
responderi placuit ita pacem dari si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 687:1)
non solum liberos, sed etiam immunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 314:1)
Eius cupio filiam virginem mihi desponderi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 179)
Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia, mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 251)
tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2102)
desponde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2111)
etiam mihi despondes filiam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2133)
filiam despondi ego:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION