라틴어 문장 검색

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VIII Quae adurant. 1:1)
Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, , sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:3)
vel uvam taminiam sine seminibus cum pulegio recte aliquis imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 36:2)
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 6:1)
Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 4:3)
aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 5:5)
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 22:1)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 42:1)
Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:13)
et uvae taminiae pars quarta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 59:3)
Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:4)
Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:8)
Ad id ipsum spumae nitri p. )-(. I. sandarachae p. )-(. I. uvae taminiae p. )-(. I. simul teruntur, adjiciturque vetus oleum pari portione, atque acetum, donec ei mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 42:7)
sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION