라틴어 문장 검색

item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si leuia atque alba rubraue sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 3:1)
Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 22:3)
Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:3)
ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:4)
Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 2:1)
contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 3:1)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)
Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris et boni uini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:4)
Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:3)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:2)
si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:4)
Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:6)
Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:2)
Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:1)
Vtilius igitur est cerato primum liquido ceruicem perunguere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION