라틴어 문장 검색

omitto, quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 79:5)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
Haec res avaris esse conveniens potest Et qui humiles nati dici locupletes student.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.1)
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, Redire in patriam voluit cursu pelagio;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.3)
Vicit locuples genus et formam pauperis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.2)
est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus, quod plerumque fortius amore est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 15:4)
Velleius Blaesus ille locuples consularis novissima valetudine conflictabatur:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:1)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
praeterea non esse satis honestum donare et locupleti et orbo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 3:2)
Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 2:1)
Alii in praedia sua proficiscuntur ut locupletiores revertantur, ego ut pauperior.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 1:1)
Sed hoc ipso - feres enim me ambitiosum pro tua gloria - incitor et accendor, ut cupiam peragi a te quae tantum coeperant reges.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 5:1)
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 110)
Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, Noster in has omnis ambitiosus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION