라틴어 문장 검색

Cives vero praecaventes, ne aliquis impetus aut insidiae illorum ex improviso nocerent, nequaquam longe a muris procedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:3)
Intellecto hoc solamine, quod promiserat Meravis, multum gavisi sunt cives Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:3)
quorum jussione et consolatione longius quam solebant ab urbe et porta procedere praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:5)
Tankrado vero a longe post tergum cum centum equitibus custodiam faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:8)
Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)
Hic itaque audito adventu Boemundi et ejus copiarum, nec illum longe ab urbis obsidione abesse, quingentibus militibus ab exercitu suo assumptis, illi in planitie regionis occurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:7)
sed tamen, ut vir mirae abstinentiae, longe aliter simulavit ex charissimi fratris occasu, quam in ejus corde esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:3)
Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:5)
Qui necem eorum intelligentes, quoniam nullus ad eos ultra rediret, minime exire ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:9)
Qui minime de omnibus sibi illatis calumniis valens excusari, et praecipue de sacrilegio ligni sanctae crucis, de qua partem minuit ac dispersit, suspensus est a divino officio, dataeque sunt ei adhuc induciae, si forte aliquam excusationem posset reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:3)
Unde enim vobis, ut oblationes et munera fidelium tam libere et potenter a Dominico sepulcro tollatis, in cibos delicatos componatis, et minime fidelium necessitati subveniatis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:5)
Hac regis exhortatione milites omnes et pedites roborati in spe vitae aeternae, inimicorum turmas operientes visas a longe, armis propere induuntur, lignumque Dominicum semper ante faciem suam habentes, grave praelium cum hostibus commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:1)
Sed responderunt unanimiter se minime brachium maris transituros, donec ampliores vires tam Francorum quam Alemannorum obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:2)
Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum juramento excusantes, quod minime sua voluntate aut consensu haec mala sint acta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:7)
unde alios decreverunt custodes statuere fessi et a longe subsequentis populi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION