라틴어 문장 검색

et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
Iam foedera gentes exuerant Latiique audita clade feroces Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:138)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
altius haud umquam toto descendimus ense in iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:237)
miratur sua quemque domus cladesque renarrant ordine;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:244)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
secuit nascentia vota livor et ingesto turbavit gaudia luctu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum31)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)
longo maneat per saecula luctu tanto pro numero paribus damnata sepulcris."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia38)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
verbera nulla sonant nulloque frementia luctu impia dilatis respirant Tartara poenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:186)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION